1 Corinthians 2

. Qui minus capaci altiora loquitur, non utilitatem, sed sui ostentationem facit. . Non cognitores et doctores, quibus opus non est, sed auditores jam capaces. Exponendo mysteria Veteris Testamenti in quibus Christus significatus est, ut in hostia Abel, vel Abrahae. Quia non verbis, sed in virtute: non humana ratione comprehensibilis, sed spiritus efficacia credibilis. Vel minores illum esse Messiam in lege promissum, vel majores Deum esse, vel Dei Filium: Infra cor hominis est quod in cor ascendit; super cor est aeternum ad quod cor ascendit. Vel non est homo, sed spiritus qui novit. Res dicitur in corde ascendere, quando bene intellecta placet. etc. Scrutari dicitur spiritus Dei omnia, non ut quod nescit, inveniat, sed quia nihil relinquit omnino quod nesciat, vel quia scrutari te facit; quod enim dono ipsius tu facis, ille facere dicitur, quia sine illo tu non faceres. . Spiritus sanctus utique Patris et Filii est, necnon et noster. Quod enim datum est, etiam ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus sanctus non tantum Patris et Filii qui dederunt, sed etiam noster est qui accepimus. Et non est iste spiritus noster in quo sumus: quia ipse spiritus noster in quo sumus ipse spiritus est hominis, qui in ipso est. Et ipsum tamen spiritum qui hominis est accepimus. Sed aliud est quod accipimus, ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Spiritus autem hominis in Scriptura accipitur, pro ipsa anima vel ipsius animae potentia rationalis. Dedit enim nobis naturam ut essemus, animam ut viveremus, mentem, ut intelligeremus. Multi habent dona Dei, et nesciendo a quo habeant impia vanitate jactantur. Nemo donis Dei beatus, qui danti est ingratus, unde in Evangelio: Plene habere est scire unde habeat. id est, qui nescit unde habeat, Luc. 8.. Quod Corinthii non estis; et ideo culpa vestra est, non nostra, quod majora non diximus. Dicitur animalis homo vita, qui fertur dissoluta lascivia animae suae, quam intra naturalis ordinis metas spiritus rector non continet, eo quod ipse Deo regendum se non subjicit. Animi vero sensu dicitur animalis, qui Deo juxta corporum phantasiam, vel legis litteram, vel rationem philosophicam judicat. Animalis non potest intelligere spiritualia, quia examinatur, id est, examinatio et comprobatio fit illorum spiritualium, tantum spiritualiter, id est, a spirituali homine, et personaliter legitur: examinatur. Vel ita: Animalis non intelligit spiritualia, quia spiritualiter, id est, per spiritualia tantum probatur quod animalis est; quia audita improbat, et non ob aliud ei proponuntur, nisi ut examinetur. Est vel vita vel scientia: spiritualis est vita, qui spiritum Domini habens rectorem, animam regit; scientia vero spiritualis est qui, etsi ex parte et per speculum videt, tamen de eo secundum imagines corporum, vel legis litteram, vel humanam philosophiam non sapit, sed spiritui. Dei subjectus certissime ac fideliter judicat. Non quidem universa quae continet divina scientia, sed quae ad justitiam et vitam sufficiunt, id est, omnia judicanda. .
Copyright information for VulgGlossa